- PERCUTERE
- PERCUTEREmensuram vulgo dicuntur, qui modum canendi praescribunt. In omnibus enim etiam Veter. choris Mesochori erant, τοῦ χοροῦ κορυφκῖοι Graecis appellati, qui coeteris ad canendum praeibant et modum canendi dabant, pede in eam rem pulpitum aut solum tundentes: huncque sic levantes et cum sono ponentes, aequali semper ac peretuô quôdam tenore, cantici modulationem temperabant ac moderabantur. Quod idem hodieque fit, sed manu, quâ levatâ positâque mensam aut librum feriendo, in Musicis Symphoniacorum concentibus, unus reliquis una canentibus modum dat, quod percutere mensuram vulgo dicitur. Id autem apud Veteres in Choris pedum supplosione fieri consuevisse, discimus ex Luciano, qui de Laconicis choris et tibicine, qui ad chorum simul stabat et pede terram plaudebat, Καὶ ἀυλητὴς μὲν, inquit εν μέσῳ κάθηται, ἐπαυλῶν καὶ κτυπῶν τῷ ποδὶ: οἱ δὲ κατὰ ςτοῖχον ἀλλήλοις ἑπόμενοι, χήματα παντοῖα ἐπιδείκνυνται, πρὸς ῤυθμὸν ἐμβαί οντες, Et tibicen quidem in medio sedet, et ipse tibiâ canens ac sonum edens pede: Reliqui vero se invicem ordine sequentes, figuras omnifarias exhibent ad rythmum incedentes. Quo autem clarior in theatris eorum sonus esset, qui pedepulpitum percutiebant ad incentivum dadum, ligneas soleas sub pedibus habebant, ad hunc solum usum factas, Κρουπέζια Graecis, ἀπὸ τοῦ κρούειν καὶ τῆς πέζας, a Pedis plausu et percu Iione. Imo non ligneas, sed ferreas quoque soleas ad eam rem adhibitas, ex eodem Luciano notum, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, e. 19. et hic passim, in vocibus Crupezia, Melochori, Pedicula Scabella, alibique
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.